Latin
71.5 to 71.6
Ficino, Opera omnia 71.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hierotheus &Dionysius Areopagita, &lustinus Platonici, quorum scripta omni sapientia plena sunt, crucem Christi unà cum Apost. subiere. Pantenus prę terea Stoicus, Quadratus, Agrippa, Aristides, Lucas, Marcusque Philosoph. Tenas, &Apollo legis ludaicae peritissimi. Quid de sapiente Ignatio Christo discipulo Antiochiae Episcopo dicam, qui dum Romam uinctus deuorandus bestijs duceretur, in ipso itinere de martyrio, doctrinaque Christiana multas scripsit Epist. ad Ephesios, ad Magnesios, ad Thraces, Smirneos, Philadelph. ad Policarpum, atque Romanos. Et in Epist. ad Romanos inquit. Ex Syria Romam usque pugno bestijs deuorandus, interea nocte dieque ligatus pugno cum decem leopardis, id est, militibus, qui me custodiunt, quibus &cum bene fecerim peiores fiunt. Iniquitas autem eorum mea doctrina, sed non idcirco iustificatus sum. Vtinam fruar bestijs, quę mihi sunt praeparatae, quas &oro, promptas mihi esse ad interitum, &allici ad comedandum, ne sicut aliorum martyrum, non audeant cor nus attingere. Quod si uenire noluerint, ego uim faciam, ut deuorer. Ignoscite mihi filioli, quid mmipront ego scio.