Latin
72.1 to 72.3
Ficino, Opera omnia 72.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc incipio esse discipulus, nónne ijs quę uidenter deficiam, ut lesum Christum inueniam, ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum di uisto totius corporis contritio, omnia tormenta, diaboli arte quaesita, in me ueniant, modo sesu Christo frater, haec ille. Cumque iam damnatus esset ad bestias, rugientesque audiretleones, ardore pat endi ait, dentibus leonum molar, ut panis mundus euadam. Polycarpus etiam Smyrneorum Episcopus, loannis Euangelistae comes, magnus Asiae doctor, laepe rogatus à ludice, ut lesum negaret, respondit non posse negare illum cui octuaginta iam &sex annos feliciter seruierit. itaque cum Christi amore totus arderet, ignis flanmas, mortemque facillimè pertulit. Hęc de illo Smyrnei ad Ponti Ecclesias scripserunt. Iu stinus autem ille Platonicus, audito Apostolorum libro, quem pro religionis nostrę defen sione iudicib. obtulit, cum multos praeclaros martyres numerasset, se quoque martyrio consumptum iri insidijs cuiusdam Crescentis Cynici (imò grassantis) uaticinatus est, di cens: Et ego quidem spero me ab aliquo horum, quib, pro ueritate obsisto, insidias esse passu rum, spero baculo, aut claua feriendum. Certe uel e Crescente hoc, non Pilosopho, sed Philopompo. Quòd &ita factum est, &lustinus tam fortiter tulit quam manifestè praeuiderat. Prae uiderat autem loannes Euangelista, &in fine Euangelij sui prędixerat, se quamuis extrema pateretur, enecari non posse praedixerat. Et in Apocalypsi, inter alias Christianorum ca lamitates, manifestissime illam, quae sub Valerio principe contigit. De qua Dionysius Ale xandriae Episcopus temporis illius Martyr inquit: loanni reuelatum est, ut diceret, &da tum est ei os loquens magna, &blasphemias, &data est ei potestas per menses quadraginta, &duos. Vtraque autem complentur in Valeriano, Haec Dionysius. At decebat ante martyres alios consobrinum illum Christi Simeonem, qui post diuturna tormenta etiam crucem sustinuit libens, cum annos ageret centum uiginti. Sed ecce se mihi iam offert uirorum in quaeuis doctrina excellentium turba quam plurima, Thimoteus, Titus, Clemens Roman.