Latin
PROEMIVM LIBRI III
Ficino, Opera omnia 713-2
Unproofread scanNot analysed yet
ritate fretus, solutae orationi nonnunquam poëtieos modos numerosque interseram. Vt autem summatim acutissimo uiro respondeam, id mihi imperat coelum, idem coelestis etiam Plato docet. Siue enim coelum suspicis, uides illic Mercurium elo quij magistrum simul &citharae fabrum. Hunc igitur si quando loquentem nobis audire liceret, audiremus frequenter uerbis suis nonnullos citharae suae modulos permiscen tem. Praesertim quum ipse semper tum Phoebo musicae grauioris, id est, poësis patri, tum Veneri leuioris musicae matri, uel iungatur penitus, uel proximè saltem adhaereat.