Latin
714.1 to 714.4
Ficino, Opera omnia 714.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Siue ue coelestem Platonem audis, agnoscis protinus eius stylum, ut Aristoteles inquit, inter solutam orationem &carmen medium fluere. Agnoscis orationem Platonicam, ut Quintilianus ait, multum supra prosam pedestremque orationem surgere, ut non humano inge nio Plato noster, sed Delphico quodam oraculo uideatur instinctus. Mixtio uerò eiusmodi uel temperatio adeò in Platone placuit Ciceroni, ut dixerit, Si lupiter humana lin gua loqui uelit, illum non alia lingua, quam Platonica locuturum. Mitto quòd Moses, lob, Salomon, Esaias, Hieremias, Daniel, Ezechiel, alijque Prophetae pene omnes apud Hebraeos, Mercurius quoque Aegyptiorum sapientissimus, similiter in Gręcia Gorgias, Iso crates Herodotus, Aristoteles, alijque permulti: denique inter Latinos interdum Tullius, frequenter Titus Liuius, Apuleius, diuus Hieronymus, Boëtius philosophus summus, solutam orationem carminum numeris quibusdam exornauerunt. Eo scilicet consilio, ut oratio tum quia soluta sit, liberiore saepius pede progrediens facilius quò cupit, &citius perueniret, tum quia numerosa atque Poëtica musicis interdum concentibus &figu ris delectaret, &blanderetur, &raperet, quippe cum naturali quodam instinctu singula utpotè, quae musica nata sunt, musica quoque mirificè rapiantur. Hos ego non aequis sequi passibus malo, quam nullo modo sequi. Quamobrem ignosces amice Platonico uel inepto, eique mixtum condonabis dicendi genus, cui hoc ipsa primùm inseruit genesis, auxit deinde continua Platonis Poëtici lectio, praeterea frequens usus citharae confirmauit. Neque tamen fortuitò in Poëticos passim sonos erumpo, sed ibi praecipuè, ubi materia, uel forma quaedam subest Poëtica. Talis enim tonus, tales quoque fides decere uidetur. Miscere uerò Poëtica philosophicis docet nos omnis antiquitas, quae ante Aristotelem po tissimùm semper id factitauit, ob hanc maximè rationem, ut sacra Mineruę mysteria tum omnibus &ueneranda, &uenusta, tum paucis, &illis quidem puris, communia forent. Docet nos idem ipsa diuinitas, quae Poetica quaedam figura ubique gaudens, in numeris coelum luminibus, quasi pratum, floribus exornauit, atque ita diuersos sphaerarum circuitus modulata est, ut concentibus congruis harmoniam mirificam melodiamque conficerent.