Latin
725.1 to 725.3
Ficino, Opera omnia 725.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ego autem à legibus tale hodie nihil postulo: nolo enim pro me contra pulices leges armari, quae primo aduentu frigoris opprimentur. Liceat ergo, liceat impiolo illi Christos tuos impunè tangere, cui iamdiu licuit Christum. Sit passim doctrinę iudex uulgus, quae uix nota est quam paucissimis. Ferant ut libet homunculi, quibus nulla sententia est de mea uita sententiam, quae soli nota est Deo. Haec &similia aut cum Socrate &Zenone nihil curo, aut certè cum Aristotele &Theophrasto perparum. Nempe didici ab Heraclito &Thalete cuncta mortalium, siue bona, siue mala, dum oriri uidentur, occidere. Di dici à Pythagora &Platone dormire in corpore animum, &quaecunque hic agere patiue uidemur, nihil aliud esse, quam somnia. Didici à uitae magistro, mundum totum esse positum in maliono: bono tamen uiro in bonum cuncta reuerti. Omnes igitur eiusmodi nugas sacrae Philosophiae parietes altissimi à uobis longius arcent: hoc tamen unum ipsa me Thi losophia hodie monet, ut rem ipsam tibi significem, quo officio tuo fungaris, quemadmodum aliàs in re nostra diligentissimè es perfunctus: hoc est, ut uel leuissimo quodamnutu ostendas displicere tibi, quod Deo ante omnia displicet, dari uidelicet ianctum, eid quidem tuum uel canibus lacerandum, uel canum pulicibus submordendum. Maledici contemnendi. Marsilius Ficinus Iuliano Medici uiro Magnanimo, S. D. uòd canis ille continuè contrà me latret, quemadmodum contra bonos doctosque uiros, animamque &Deum, semper est solitus: neque miror equidem: sic enim &natura, &consuetudine affectus est, ut non latrare non possit: neque etiam curo, nam talis est, ut neque uituperare quenquam possit, nisi laudando: neque laudare, nisi uituperando. Latret ille &apud superos, &apud inferos quantum placet, modò non placere Medicibus palàm latratum eius intelligatur. Congratulatio de magistratu. Marsilius Ficinus Petro Nero, S. D.