Latin
714.5 to 714.8
Ficino, Opera omnia 714.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea sub Luna Deus idem poesi similiter delectatus, discordes rerum formas in pulcherrimam quandam digessit concinnitatem. Postremò terram, quae fore omnium deformissima uidebatur, miris metallorum, lapillorum, plantarum, animalium figuris picturisque uariè decorauit, ipsosque terrae fructus folijs obtegi uoluit, floribusque ornari. Quid plura? cùm singula, tum uniuersum musicis numeris Poeticisque modulis temperauit. Solus nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt, qui non amittitur. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. lci non posset quantò afficiar taedio, suauissime mi loannes, quòd ob hanc Epidemiae suspitionem hos pauculos dies parentis mei iussu sine te esse cogar, &tamen interim suprâ, quam cogitari possit, assiduè tecum sum. Et per Deum nisi ita tecum essem, certè sine te esse, non esset mihi molestum. Tu mihi solus cura loannes, tu solus mihi solamen, solare Marsilium tuum precor expectatissimis literis tuis. Quae quidem quandocunque uenerint nobis, uenerint quidem foelicissimae. Ego autem hanc ad te epistolam sub oppositione Lunae ad Solem, quodammodo etiam ad Mercutium &Saturnum, ac etiam sub Martis ad Solem Lunamque quadratura scribo, quo tempore nihil ferme apud Astronomos infoelicius. Nihilominus scio foelicissimè me scriptu rum. Non enim conducentibus astris solùm, uerùm &decernente Deo astrorum duce, à primis annis conciliata nobis est amicitia. Iuuat me nunc parumper, ut &clàm, &palàm soleo saepe unà cum diuinissimo illo Aurelio Augustino nostro duce clamare: Solus nullum charum amittit unquam, cui omnes in illo chari sunt, qui nunquam amittitur. Trigesimus mi loannes, tibi iam annus agitur, si rectè numero, noli ergo in eo quod itreparabile est, erogando prodigus esse, sed tantò indies parcius tuos dies expende, quantò deinceps pauciores sibi supersunt, quos expendas. Maledici contemnendi. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro Magnanimo, S. D. Eges usque adeò horrent infamiam, &odêre maledicos, ut in eos etiam rigidè ani maduertant, qui uel de turpi turpiter obloquuntur. Quod quidem bis, imò &ter aestate nostra Florentiae publice obseruatum &uidimus, &probauimus.