Latin
728.1 to 728.4
Ficino, Opera omnia 728.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
–Alue Saluine noster, impleuit desiderium Saluine nostrum epistola tua. Non quia Marsilium laudat, sed quia ipsa mihi laude digna uidetur. Desidero autem A in epistolis perspicuam breuitatem, acumen elegans, lepidam grauitatem. ScriSbis quod &antea mihi notum fuerat, me apud Thomam Minerbettum praestantem uirtute uirum plurimum authoritate ualere. Equidem tanti facio apud uirum non mediocris apud omnes authoritatis ualere quanti si ipse ualuerim apud omnes, commendo ingenuos eius liberos tuae diligentiae millies. Res agitur Saluine tua. Nullius reilucrum majus, &possessio pretiosior in terris, quam uirorum. Parentes adeo noblles lucraris in filijs, lucraris tàm generosos filios in doctrina. Thomae tibi liberi adolescunt, mi Saluine, si liberaliter adolescunt. Ex agro Cellano. 27. Septembris. 1476. viieli Qualis sit terreni conuiuij ornatus, coelestis conuiuij splendor, super coelestis beatitudo. eflu Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, S. D. Edeunt hodie, unice mi patrone, sacra illa diui Cosmi solennia, quę infegrum iam Saturni cursum, primo quidem sub magno Cosmo, deinde apud Pium Petrum, demum penes Magnanimum Laurentium quot annis colere consueuimus. Ibi suauiter pulcher Apollo Chelim, dulcissimae canebant musae, gratissimum dicebant gratiae chorum, petulantes nymphae ludebant, blande iocabatur improba Venus, iura dabat Iupiter, Mercurius disserebat. Felix, Marsili, nimium felix cui medium benignitate tot annos datum fuerit epulis accumbere diuûm. Hoc nihil authumno nihil in terris pestilentius agit, pestilentis suspitio epidemiae, quàm quod beatum illud conuiuium interturbat. At uideo quod apud mortales nunc intermittitur inter superos prorsus instaurari. Suspice age, coelestis Laurenti, suspice coelum. Magnus illic in orbe lacteo Cosmus familiares suos coelicolas nectaris, &ambrosiae conuiuio excipit. Ecce galaxie lac illis perpetuum ponit, &louios pisces cancrumque lunatem, his addit capreolum, iuuencum, agnum, auesque coelestes. Liberi quoque patris crateres aquario temperat, illas suas largitur libens Diana praedas, suos quoque distribuit fructus largissima Ceres. Praeterea illos undique mira uarietate nouies circuit iris, Iris à Phoebi radijs ex mannae rore refulgens in astra zodiaci suauesque miscens ex Elisijs pratis odores. Illos nouus coelestium Syrenarum permulcet cantus &consona ex sphaerarum syderumque motibus lyra oblectat in aeuum. O terque quaterque beati, quibus Solia heroica uirtus laetum reddidit laetum, &seuae parcae iam parcunt.