Latin
728.5 to 728.6
Ficino, Opera omnia 728.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Qui procul ab ijs Aeoli procellis &Neptuni fluctibus, nebulisque Plutonis, serena summi louis aura in campis uescuntur Elisijs, quam felix Laurenti conuiuium? in quo cibus unus omnis est cibus. Auiditas satura semper, &saturitas auida. Nuptiae quam mirabiles, in quibus amare idem est quod frui, uidere non est aliud, quam amplecti, amplecti nunc idem est quod &semper amplecti. Commertium quam iustum quamune iucundum, ubi lex uo luntatem instruit, uoluntas construit legem. Non libet unquam nisi quod licet, &licet semper quodcunque libuerit. Ibi felicitas supra, quam cogitari possit facillima atque plenissima, ubi uoluptas omnis infinitè facilius pleniusque uoluntatem sequitur, quam hic uolumptantem nostra uoluntas. O fortunati quibus est fortuna peracta iam sua. Nos alia ex alijs in fata uocamur. Nos miseri frustra Italiam semper sequimur fugientem. At si frustra sequitur Italiam quisquis sequitur fugientem, necessarium esse uidetur ut solus ille &recte suam sequaturiltaliam &feliciter assequatur, qui non fugientèm sequitur, sed manentem. Mane igitur felix, mi Laurenti, in amore semper manentis Dei.