Latin
730
Ficino, Opera omnia 730-3
Unproofread scanNot analysed yet
mortalibus quasi solatium quoddam, praesertim in rerum ingenijque paupertate, uoluit esse, non tamen uera in hoc felicitas esset, quando in his quae nobis placent nos ueritati displiceremus. Quoniam non potest uerè placere sibi qui ueritati non placet. Quippe paulò post reuera sibi ipse displicet, qui iam displicet ueritati. Sed quis nam hominum maxime amatur ab illa, nisi qui maximè omnium amat illam? Vbi nam, Samice, ubi est amator huiusmodi? Pudeat autem quandoque mortales: pudeat, inquam, dum non alia ratione nisi quia bona mortalia diligunt in ijs diligendis aeternum ipsum bonum negligere, unde haec id prorsus habent ut sint bona. Bona quidem in seipsis omnia sunt, quoniam sunt ab ipso. Bona rursus &nobis quatenus referuntur ad ipsum. At mala &aspera non iniuria nobis euadunt, quia summa quadam iniuria haec sectamur, illo dimisso, quae necessariò in illo sunt, &seruantur ab illo. Ha quàm mirabile est, mi loannes, imò quàm miserabile, ut ea nos prorsus ab illo seiungant, quae illi penitus sunt coniuncta. Quae nisi ipsum quodammodo prae se ferrent nos sibi ipsis adiungere non ualerent, quae nisi essent in eo, certè non essent in se, &omnino non essent. Vale. Sed nunquid, mi Caualcantes, aduertis? Quod &ego cui id modo contigit uix aduerti. Postquam dixeram me hodierni nihil habere quod mitterem, repente nescio quid subortum nobis est hodiernum. Serente uidelicet illo cui nihil crastinum est, nihil externum; cui quicquid est momentum idem est. Atque ideo solus serere eodem momento potest ac metere, "iens uult serendo metit seritque metendo. BVi Nemo felix, nisi qui uerè gaudet, nemo uerè gaudet, nisi qui ueritate gaudet. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico uerum gaudium, S. Vm hoc momento frater meus istac se diceret transiturum, neque quod ad te