Latin
730
Ficino, Opera omnia 730-4
Unproofread scanNot analysed yet
darem huic inuenirem, cogitaui subito id ipsum dare praeter quod neque inueniendum est aliud, neque quaerendum. Quod &si omnes mortales quaerunt, nullus tamen qui quaerit mortaliter inuenit. Legebam modo hanc felicita tis definitionem in confessionibus Augustini nostri, cuius diuina uestigia, quoad possum, frequentissime sequor. Beate uiuere nihil est aliud, quam ueritatem gaudere. Atque hoc ipsum circa ueritatem gaudium est ipsa foelicitas. Viue foelix optime, mi loannes, sed ut foelix uiuas uerè gaude, ut autem uerè gaudeas, ueritate gaude.