Latin
734
Ficino, Opera omnia 734-2
Unproofread scanNot analysed yet
doceamue? Atque summatim quam ob causam quodlibet aut cogitem, aut loquar, aut faciam: Esto igitur rogaueris me, amice. Respondeo subitò, me non Cob aliam rationem quidlibet agere, nisi quia delectat. Aduerte quid dicam, non dixi ut delectet, nam illud quidem futurum est. Nolo autem à futuro, &incerto pendere, fallique, imò in praesenti certoque consistere, sed ultrà si modò id nunc te delectat progre dere, si quid uis, ago, quia mihi in praesentia aeternitateque placet, non ut mihi placeat in fu turum tempus, &ad tempus. Multò minus ago, ut mortalibus placeam. Quoniam hoc non solùm futurum est, atque breuissimum, sed etiam externum, &in aliorum arbitrio positum. Equidem saepe animaduerti, qui à rebus externis pendet, semper sollicitum maximumque uiuere, &saepissimen falli, solus autem tranquille certeque uiuit, qui non extra se in rebus mortalibus, sed intra seipsum aeternis uitam agit, solus nunquam pauper, qui mercedem suam non in opere ponit, sed in opera, solus nunquam infortunatus, qui non post &extra principium expectat finem, sed finem suum in principio collocat. Agimus igitur quoduis ob hoc ipsum, primo quia delectat &placet, scimus praeterea neque posse nos per aliud delectari, quam per ipsam delectationis ideam, id est, Deum. Neque alia ratione quic quam posse placere, nisi quia bonum. Vnde agnoscimus in singulis quae nobis placent, nihil aliud reuera nobis placere, quam diuinum ipsum bonum, ex quo &per quod cuncta suntbona. Ergo caeteris omnino posthabitis, amice optime, totis uiribus adnitamur, ut huic summopere placeamus, sine quo impossibile est aut alia nobis, aut non alijs, aut nos nobis ullo pacto placere. Vale uix dixeram, amice optime, uale, uolat ecce repentè ad nos epistola tua melle mihi dulcior, ac pretiosior auro. At non licet mihi nunc in laude hac ulterius progredi, re uanior fortem uidear, si eam epistolam satis laudauero, quam lau dat me plus satis. 10. Decembris. 1476. lim Qui sequitur omnia, nihil assequitur. Marsilius Ficinus Carolo Vagulio Brisciensi. S. D. Vaeris quid agam hodie, mi Valguli? Quod heri. Quaeris iterum, quid cras agere