Latin
734
Ficino, Opera omnia 734-3
Unproofread scanNot analysed yet
cogitem? Quod hodie. Persualit mihi Plato noster ita demum me quam plurima perfecturum, si semper idem fecero. Neque id quidem iniuria. Nempe qui sequituromnia, nihil assequitur. Plurima quidem impediunt unum, unum autem ad plurima confert. E multorum numero est, qui multa sequitur, singularis tantum est, qui unum. Pue rilis &infirmi ingenij est, quolibet momento diuersa tentare. Temerariae quoque ambitionis est, quotidie plurima profiteri. Docet nos Pythagoras, unitatem ad bonum spectare, ad malum uerò diuersitatem.