Latin
741
Ficino, Opera omnia 741
Unproofread scanNot analysed yet
Vm longas hodie in lecto moras trahere congerer, atque remedium aliquod contra longioris accubitus taedium cogitarem, primus imo solus, qui imminenti occurreret taedio, occurrit mihi Caualcantes meus, meus medicus singularis. Sal ue igitur iterumque ô mea salus, malorum expulsor meorum, bonorum mihi omnium condimentum. Tu mi loannes caetera quidem multa declaras quotidie, sed Ari stotelicum illud imprimis, nihil uidelicet in rebus humanis gratius esse praestantis amici praesentia. Huius ego Aristotelici sensus &ueritatem accepi abs te iamdiu &didici rationem. Profectò qui tàm desiderio sui olim quàm nuper absentia corporis me mihi penitus abstulit, idem uicissim mutuo quodam affectu mentisque pręsentia reddit. Nemi nem latet, quàm libenter imaginem suam speculis intueantur omnes uel homunculi. Amicus autem in amico non imaginem suam tantum inspicit, sed seipsum. Ego certè &si quasi bellus in me homuncio sum tennuisque breuisque, in heroico tamen speculo ex quo amaui, lustra iam quinque procerum me uideo procerem non homunculum. Accipies ergo epistolam forte necessariam magis, quàm uoluntariam, siquicem uitandi, ut dixi, taedij causa dictare hanc uideor fuisse compulsus. Heu mihi deliqui modo, nescio, quomodo, mi loannes, deliqui nimium aduersus heroicum genium, numenque Platonicum. Ecce iam Plato ex alto me acrius increpat, ita reclamans: Quid uoluntarium in necessario, in amante, Marsili secernis. Tam uoluntaria est, ô Marsili, quàm necessaria amantis epistola. Nulla uel necessitas magis uoluntaria, uel uoluntas necessaria magis, quam ama toria. Quid nam magis uoluntarium est, quàm amor? Qui primus summus, perpetuus est uoluntatis affectus, facitque omnino ut non amare nolimus? Quid rursus magis necessarium est, quàm amor? Qui clam numinum coelestium radijs flammisque incauto cor di prorsus inuritur. Atque amator flammam iam experitur adultam priusquam radium sen serit &scintillam. Non ardere non potest, si coelesti ardet fato. Non ardere non potest, si quidem dum refrigerium quaeritat, hoc ipso potu semper accendit ardorem, quo frustra quodammodo confidit extinguere. Vnde nam huiusmodi mixtio necessitatisque tàm mira bilis? Nisi quia Deus &summa necessitas est, &summa libertas, omnesque summum bonum summopere uolumus, neque nolle possumus, neque uolumus posse nolle. Idem fermè huic accidere solet, quicunque calidiore radij diuini splendore, qui in pulchritudine nobis mirabiliter emicat, blande allicitur, clam rapitur, uehementer accenditur. XXX. lanuarij. M. CCCC. LXXVI. Lupus est homo homini, non homo. Marsilius Ficinus lacobo Bracciolino uiro doctissimo, S. D. Riste lupus stabulis. Triste gallinaceis uulpecula pullis, sed triste magis homi