Latin
741
Ficino, Opera omnia 741-2
Unproofread scanNot analysed yet
nibus homo. Nam &leo, &lupus, &uulpes est hominibus homo, sicut optimum animalium est, si usquam reperiatur, homo optimus, ita pessimum animal est homo pessimus. Prudentissimus est. mi Braccioline, qui cautissimus. Cautissimus autem omnium, qui diligenter cauet ab homine, sed hic opus est Lynce atque Aedippo, hic opus est Argo. Solum hominis ingenium consiliumque tenebit, qui semper meminerit aut nullo pacto, aut certè raro admodum difficillimeque posse teneri. Nulli unquam Deus omnia dedit. Marsilius Ficinus homini fastidioso cognitionem sui ipsius dicit. Ideo neminem undique tibi placere, hic acuntus quidem est, sed leuis &iracundus, ille autem grauis, sed uel tardior uel inflatus, hic doctus est incontinens, conti nens ille, sed indoctus, alius quia deformis quodammodo uel ineptus uel sordidus uideatur offendit, alius quia nimis comptus &uanus Denique ne singula enumerare coner, in singulis est aliquid quod non probes. Nulli unquam, ut est apud Ho merum atque Platonem, Deus omnia dedit. Meminisse te uolo inter homines esse te hominem, ac dum tibi displicent alij te quoque alijs displicere.