Latin
742.1 to 742.4
Ficino, Opera omnia 742.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Solum primum bonum est, in quo defectus est nullus. In coelestibus quidem defectus aliquis apparere potest, sed non malum. In his autem quae Lunae subijciuntur, &defectus reperitur &malum. Om nia praeter primum, quoniam à bono proficiscuntur, bona quodammodo sunt, quoniam uerò non sunt ipsum bonum, uel non perfecta omnino uidentur esse, uel mala. Cùm igi tur mixta sint omnia, qui malum ex singulis colligit, tandem euadit pessimus, qui uero bonum eligit, optimus. Talis enim euadit quisque qualibus uescitur alimentis. Bene ua le. Atque ut alij te ferant, ferto alios. Discendi &loquendi ratio. Marsilius Ficinus Lucae Fabiano Scribae suo, S. D, Atura nobis instrumenta quibus dicamus multa largitur, oculos, aures, nares, gustumque &tactum. Vnicum uero quo doceamus instrumentum dedit, loquendi scilicet facultatem. Admonuit certè ut tanto saepius discendi ministerioque docendi munere uteremur, quantò plura ad discendum, quàm ad do cendum tradidit instrumenta. Nullus igitur uerbosus &loquax potest sapiens esse, docuit enim semper, didicit uerò nunquam. Quisquis autem sapientia literisque caret, non modo pauper, uerùm etiam coecus, &mutus est iudicandus. Esto precor uelox quidem, &diligens ad audiendum atque uidendum, tardus autem ad credendum, tardior ad iudicandum, tardissimus ad loquendum. Vt possis bona loqui, audi bona, ut etiam de te au dias bene, tu quoque de caeteris bene loquere. Fieri enim non potest, ut qui malè loquitur, non audiat malè In loquendo autem caueto mendacium, non minus quam scopulum na uigator. Immensum est enim ueritatis lumen, immensa potestas. Cito mendacium dete git perditque mendacem. Memento adulationem seruile uitium esse, imo etiam multò uilius quàm seruile. Nemo enim tam aptè adulari potest, quin à catellis longissimè supere tur. Memento praeterea increpationem temerariam aut rigidam esse, uel periculosam uel prorsus inutilem. Iubet Plato noster ut uel loquamur uerum duntaxat ubi profuturi simus, uel taceamus. Si quis autem Pauli Apostoli, prudentia, uita, proposito, discipulus fuerit, solus instare tàm importunè poterit, quàm opportune. Omnino autem cauendu est, ne dum uerbis mores arguimus alienos, interim nostri mores nostra uerba redarguant. Coepisti sicut audio, bene, progredere igitur qua uia coepisti.