Latin
751
Ficino, Opera omnia 751
Unproofread scanNot analysed yet
In qua ego te libentissime com plector, mi Locteri, uicissim benignissime complectentem. Cupido magis persuadet uel tacendo, quam &orando Mercurius &Phoebus ipse canendo. Marsilius Ficinus Dominico Gallecto. S. D. Iquantum amor in te Dominice meus, me quotidie stimulat ad scribendum, tantum Musa materiae mihi suppeditaret, certè totiens nostro nomine legeres, salue Gallecte quotiens ipse saluere desideras. Quam uerò iam diu materiam nobis ne gat inuida Musa, eam in praesentia soannes suggerit Caualcantes, Musarum dul cis alumnus. Hic tibi ob amicitiam nostram multa ideo debere fatetur, quoniam ego in te quondam, tanquam antiquiore, prius amando ipsum ardenter stabiliterque amare didicerim. Quòd si quàm magnus est meus amor, tàm magna quandoque praestare ualeret tu quoque uicissim plurimum Caualcanti debere cognosceres. Nempe cum hic ubique nobis tui simillimus amantissimusque occurrat. efficitur ut in hoc amando, amare Dominicum non dediscam. Eego Caualcantis causam tibi Deus ille commendat, sine quo neque properè unquam, neque prosperè quięquam alicubi commendatur. Coelestis Gallecte, Cupido saepe quod ipse ipsius miles saepius experiris, persuadet antea quàm suadeat. Persundeat autem multò uehementius uel tacendo, quàm &orando Mercurius &Phoebus ipse canendo. Quid mirum? Isti siquidem foris ad aures animi fores, uerba uo lantia fundunt. Ille uerò intus indelebiles flagrantium cogitationum notas praecordijs ipsis inurit. Sed mitto poëtę uobis haec amatoria. Ad causam ipsam uenio loanni nostro nobisque communem. FIN MARSILII FIcini Florentini Epistolarum,