Latin
LIBER IIII
Ficino, Opera omnia 751-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER IIII. Nemo est cui possit inuidere, qui uidere possit, quo omnes intus &extra furijs agitamur. Marsilius Ficinus Florentinus Laurentio Francischio Dominici filio. ANdauit discipulis suis Pythagoras, nec cerebrum corus commederent. Id est, neque cerebrum cogitationibus consunerent superuacuis, neque immoderatis curis urerent. Si omnia fortuna contingunt, frustra laborant qui confidunt, quae praeter rationem modis innumerabilibus accidunt, certa raione definire penitus atque disponere. Si fato cuncta perueniunt, in ipsum fatum grauius incidunt, quicunque ineuitabilem huius necessitatem euitare contendunt, addunt enim proprium fato laborem. Denique siue fortuna res nostrae, siue fato prouenire dicantur, diuina prouidentia irrationalem fortumin inem ratione disponit, immite etiam fatum ad bonum suauissimè temperat, inc his ordinata bonaque eueniant, qui libenter cum diuina uoluntate consentiunt. interna consentiunt &externa, caeteris autem utraque ubique dissentiunt, Hi soli quàm necessaria sunt faciunt uoluntaria, quę mala uidentur bona. Quemadmodum pura mens uniuerso gaudet bono, sic impura malis cunctis affligitur.