Latin
752.1 to 752.4
Ficino, Opera omnia 752.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sicutlumen maximum ad se lumina cuncta rapit, sic maximum in terris malum, id est, homo malus omnia ad se undique trahit mala. Multoque plura sibi ipse infert, quàm accipiat aliunde. Si cut insatiabiles ad bonum sumus, sic ferme insatiabiles nescio quomodo sumus ad malum. Mala praesentia quidem non tàm sentimus, quàm augemus, praeterita uerò repetimis, futura praeripimus, fingimus non futura. Mitto quam peruersa mente res patiamur aduersas, nonne prosperitate sic abutimur, ut infelicissima nobis sit ipsa felicitas? Externarum rerum successus nihil aliud est, quàm rationis &legis excessus. Sanitas autem corporis quid nam est nobis nisi mentis insania. Forma quaeque roburque corporis saepè animi deformitas fit atque debilitas. O quàm deformes sumus, quotiens in ista, quae Deus for mosa facit ipsi deformes irruimus. Heu quàm ingrati Deo bonorum omnium largitori, quotiens opera eius gubernationemque damnamus. Et quantò magis bonis illius fru gibus horrea nobis abundant, tantò magis spinas loliumque &intra nos producimus &domi forisque serimus. Et cum mala producamus seramusque, miramur tamen si quando inde pessima metimus, neque agriculturam, sed astra Deumue culpamus. Nemo est igitur cui possit inuidere, qui uidere possit quotomnes intus &extra furijs agitamur. Difficile discernas in patria quis nam inter alios sit beatior, difficilius extra patriam quis mise rior, aequa fermè ratio est utrobique, illic ad summum singuli gaudent, hic singuli dolemus ad summum. Vt nisi coeci simus omnino, uidere hinc perspicuem debeamus, sementem nostram quandoquidem tàm male se habei in terris, non terrenam esse, sed coelestem: Coe lestesque fructus, si rectè culta fuerit, producturam. Cum rationi &consilio satisfeceris cunctis satisfecisse putato. Marsilius Ficinus conphilosopho suo. CVrbaris ut audio multum, quod quae intelligis certa te ratione fecisse damnen tur à multis. An ipse tanti te facis Amice? Vt uelis eos qui Deo non parcunt, homini parcere? Quid pulchrius meliusque agi potest, quàm quae à Deo qui optima est ratio, fiunt. Operibus tamen diuinis ubique detrahitur.