Latin
768.1 to 768.4
Ficino, Opera omnia 768.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Erat inter discipulos eius lautus ni mium &curandae cutis studiosissimus adolescens, quem Plato rogauit. QuoLusque tibi carcerem aedificare perges. Quotiens hominem amore irretitum uide ret, ille, aiebat, proprio in corpore mortuus est, uiuit in alieno. Addebat. qui se ipse alterius gratia deseruerit, omnium esse miserrimum, quippe qui neque se possideat ulterius, neque alterum. Platonis quidam familiaris uir doctus eum orabat, ut sibi aures paulisper accommodaret, libellum à se editum lecturo. Rogatus subinde à Platone, quae libri esset inscriptio, respondit, contradicendum non esse, cui Plato, cur igitur ipse hoc factitas? Cur contradicentibus contradicis? Cur me consulis, si tibi prohibes contradici? Leo ci uis potens in coetu carpebatur, quod magnas &immodestas in senatu uociferationes habuerat. Plato hoc ipsum, inquit, est uere Leonem esse. Diogeni Cynico dicenti, quod humana q idem ista uideret, ideas uerò nequaquam Quid mirum inquit, oculos enim quibus ista uidentur habes, &uteris, mente uerò non uteris, qua sola illa cernuntur. Mirantibus discipulis quod Xenocrates in omni uita seuerus, nescio quid risu excipiendum dixisset, quid, inquit, miramini inter spinas aliquando rosas &lilia nascr. Ad uiuentes cre bro dicere solebat, ocio labores anteponite, nisi forte rubiginem splerdori praestare putatis. Iuuentutem ad beatam uitam hac ratione saepissime incedebat. Contrariam uirtutis ac uoluptatis naturam animaduertite, huius enim momentaneam dulcedinem, subi ta poenitantie sequitur dolorque perpetuus, illius breues labores aeterna uoluptas. Cùm uidisset quendam alea ludentem arguit, &cum ille quam parua reprehendis diceret, Plato respondit, at non est paruum consuetudo. Ebrijs &iratis consulere solitus erat, se seuit in speculo studiose intuerentur, ab eiusmodi statim foeditate discessuros. Ebrietatem &somnum ualde detestabatur. Aiebat plurimum referre ad pueritiam educandam, ut honestis solum gaudere pueri assuescerent. Alioquin uoluptatem dicebat estam esse malorum. Addebat, sanitatem animi ueram esse Philosophiam Caeteras uerò facultates non tàm Philosophiam, quàm ornamenta uideri. Nihil sanae menti suauius esse, quàm uera direre &audire, ueritate enim nihil uel melius, uel durabilius. Interrogantib. quibusdam, quae nam possessionum genera filijs essent potissimum comparanda? ea dixit quae non grandinem, non hominum uim, non ipsum denique louem extimescerent. Demonco de filij eruditione consultanti, qualis, inquit, in arbusculis plantandis dirigendisquem talis &in filijs gignendis &instituendis cura esse debet.