Latin
768.5 to 768.6
Ficino, Opera omnia 768.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hic labor, illic uoluptas, cauendum autem ne in hoc sopiti, in illo plusquam uigiles uideamur. Philedono cuipiam Platonem carpenti, quod non minus in discendo, quàm in docendo studiosus ac sedulus esset, &quoad discipulus esse uellet interro ganti, quoad, inquit, meliorem ac peritiorem esse me non poenitebit. Interrogatus quidnam interperitum imperitumque interesset, quod inter medicum aegrotumque respondit. Principibus nullum praestantius praediorum genus esse dicebat, quàm eorum familiaritates hominum, qui cauponari nescirent. Principi non aliter necessariam esse sapientiam, quàm corpori animam. Beatissimas fore Respublicas, si aut Philosophi dominentur, aut saltem, qui gubernant diuina quadam sorte philosophentur. Nihil enim pestilentius esse potestate, &audacia quàm ignorantia comitetur. Tales quoque subditos esse solere, quales principes uideantur. Ma gistratui non proprium bonum sed publicum cogitandum, non partem solum ciuitatis quandam, sed totam esse curandam. Quantum plato neglexit humana, quantum diuina dilexit. Epetebat quotidie sola aeterna esse uera, temporalia uero uerisimilia. Dormire in corpore animum, &quae sensus appetit aut timet, nihil aliud esse, quam somnia. Itaque haec omnia penitus contemnenda, &ut mala uitentur quib.