Latin
770.4 to 770.7
Ficino, Opera omnia 770.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt plebei quidam uersificatores, qui immeritò Poëtarum sibi nomen usurpant, hi tàm morum dissi militudine, quam malignitate inuidiae prouocati in optimum quemque impuden tissimè ludunt. Quibus summa quaedam licentia in bonos potius, quàm in malos, praesertim nostra hac aetate, conceditur. Sed nolim nostrorum temporum meminisse, quae tantum ad uirtutem consequendam sunt inepta, quantum apta uidentur ad insequendam. Tales igitur olim Poëticuli diuum Platonem à Graecis Apollinis filium &Socratem ab Apolline Graecorum sapientissimum iudicatum, mordere non dubitarunt. Quorum impietatem Laërtius Diogenes summopere detestatur. Atque ut ipse declarat, ridicula etiam comicorum conuitia Aristippus auxit Cirenensis, homo pessimus &optimi cuius suorum temporum aduersarius. Qui sicut alios plerosque modestissimos doctissimosque ficta qua dam nistoria uituperauit, sic etiam Socratem praeceptorem &condiscipulos suos Xenephontem atque Platonem. Finxit horum nomine carmina quaedam in scorta puerosque la sciua. Videlicet ut falsò magnorum Philosophorum exemplo liberiorem ipse peccandi licentiam nancisceretur. Verùm Aristoteles cui ueritas magis, quàm Plato fuit amica, tàm falsas in uirum sanctum calumnias sustinere non potuit, nam in elegijs ad Eudemum illa de Platone, quae in superioribus diximus cecinit, id illi maximè tribuens, ut prophani non solum uituperare Platonem ullo pacto non debeant, uerùm etiam sub prętextu laudis sanctum illius nomen ore prophano nominare non audeant. Neque elegia contentus fuit, sed etiam, ut tradit Olympiodorus, praeclaram orationem de Platonis laude composuit. Obmutescant igitur apud superos inferni canes atque apud inferos latratu Cerberum comitentur Nos autem Platonis uitam &sapientiam iudicio capientum approbatissimam ueneremur, atque unà cum Apuleio Medaurense libere proclamemus: Nos Platonica familia nihil nouimus, nisi festum, laetum, coeleste supernum. Quantum Astronomi metiuntur, tantum Astrologi mentiuntur. Marsilius Ficinus Florentinus Bernhardo Bembo iurisconsulto &equiti clarissimo, S. D. CAlue mi Bernharde millies, parum dixi, Salue totiens quotiens spiras, Bernhardè dulcissime. Plurima tibi scribo quotidie, transcribo pauca.