Latin
771
Ficino, Opera omnia 771
Unproofread scanNot analysed yet
Videor enim mihi cum archetypum scripsi amori quodammodo satisfecisse, officio autem etiam si transS scriberem, minimè satisfacerem, ut autem te nunc de praesentibus studijs nostris faciam certiorem, compono librum de prouidentia Dei atque humani arbitrij libertate, in quo illa Astrologorum iudicia, quę prouidentiae libertatique detrahunt, pro ingenij fa cultate redarguo. Nempe quàm diligenter coelestia uerè metiuntur Astronomi, tam multum circa humana inanes Astrologi mentiuntur. Vale. Verùm Thomam illum egregium Bernhardi quondam Venetorum oratoris Achaten, quem libenter meus amplectitur animus, linguaque resonat, cur mea tamdiu manus pigerrima praetermittis? Hunc ergo Bernharde quotiens uideris, touens Marsili nomine saluere iubeto. XIIII. Iunij. M. CCCC. LXXVII. Tunc maximè commendas aliquem, cum ostendis illius esse cui commendas. Marsilius Ficinus Marco Aurelio oratori clarissimo. S. D. Itua tibi commendare liceret Nicolaum familiarem meum literis moribusque praedi