Latin
773.5 to 773.7
Ficino, Opera omnia 773.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Omnino igitur tales nihil uerum esse nisi fabricatarum rerum um bras arbitrarentur. Contra uerò nunc animaduerte, qualis foret eorum à uinculis solutio ignorantiaeque curatio. Nempe si quis eorum solueretur, cogereturque repentè surgere, collum uertere, ambulare, lumen ipsum aspicere, doleret protinus, nenc propter splen dorem intueri posset illa, quorum umbras ante cernebat. Tunc si quis illi dixerit, prius eum spectasse nugas, ad praesens autem rebus ueris esse propinquiorem, ueriusque inspi cere. Ac praetereuntium quenquam monstrans, quid sit quaesiuerit, nónne illum uacillaturum putas, arbitraturumque ueriora esse, quae ante cernebat, quàm quae nunc ostenduntur? Et si congerit eum lumen aspicere, nónne dolore oculorum affectum iri putas? Ocu losque ad ea quae facilè prius uiderat retorturum. Certiora ipsa existimantem, quàm quae subitò offeruntur. Si uerò aliquis eundem per aspera atque ardua sursum traheret uiolen ter, neque permitteret quiequam aspicere antequam ad Solis lumen traxerit, nónne ipsum aegrè laturum dum raptetur existimas? Et cum ad lumen euectus fuerit oculis splendore suffusis haesitaturum, nihilque ex his conspecturum, quae uera nunc ab hominibus exi stimantur. Consuetudine igitur primum opus est, si supera inspecturus sit, umbrasque primum facilius intuebitur. Post haec in aquis hominum caeterorumque imagines, ipsa uerò deinde, postea quae in coelo sunt, &ipsum coelum nocte facilius contemplabitur, dum astrorum &Lunę lumen spectabit, quàm si Solem ipsum die Solisque fulgorem intueatur. Atque ita demum Solem ipsum suspiciet, neque iam in aquis &aliena in regionum simulachra ipsius spectabit, sed ipsum secundùm seipsum in sede propria speculabitur, &qualis sit agnoicere poterit.