Latin
774.1 to 774.4
Ficino, Opera omnia 774.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Animaduerte tandem ipsum esse, qui tempora &annos temperat, qui omnia regit quae sub coelo sunt, qui omnium quae ante ab ipsis uisa sunt, modo quodam est author. Quid si habitationem pristinam memoria repetat, &illorum hominum sapientiam, atque uincula? An non censes eum beatum seloci mutatione existimaturum, illorum autem miserturum. Praeterea si qui honores ibi inuicem exhibebantur &laudes, dabanturque praemia illi, qui transeuntia quaelibet acute cerneret, recordareturque maxime, quae ex illis priora, quae posteriora, quae pariter progredi soleant, atque ex his rutura optimè praesagiret, haec ne desideraturum ipsum putas? beatosque illos qui apud eos honorantur &dominantur existimaturum? Vel, quod ait Homerus, sibi electurum euenire in alieno, scilicet rure conserui hominis mancipium effici, &quodlibet aliud perpeti potius, quàm opinionibus illis illudi &in ea miseria degere. Si rursus iste descendat, eandemque sedem, quàm antea nanciscatur, nónne cum repente à Sole disces serit tenebris offendetur? Ac si umbras illas discernere oporteat, deque ipsis desceptare cum illis, qui perpetuis uinculis pressi sunt, proferendaque sententia sit eo ipso tempore, quo oculi ipsius hallucinantur antequam acies expurgentur, quod quidem non breui fiet an non risum concitabit? Eique ab omnibus dedecori dabitur, quòd postquam sursum ascendit, corruptis reuersus est oculis, diceturque nunquam ad supera contendendum esse, &cum qui soluere tentet, &sursum ducere, si deprehendatur, protinus occidendum. Tota haec imago, ô amice, referenda est ad illa, quae supra dicta sunt. Carcer quidem iste ad ea quae cernitur oculis mundi machinam, lumen uerò ignis in specu ad bolis potentiam, postremò, si ascensum ad supera eorumque conspectum, ad eum qui ad intelligibilem re gionem tendit, ascensum retuleris, ut ego quidem spero, non aberrabis. Postquam sententiam meam audire desideras. Deus autem nouit an uera sit. Quae igitur mihi apparent huc tendunt. Nempe arbitror in ordine ipso intelligibili, boni ipsius ideam suppre mam existere, uixque uideri. Si autem uisa fuerit, asserendum, eam omnibus omnium rectorum atque bonorum causam esse.