Latin
774.5 to 774.8
Ficino, Opera omnia 774.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm ipsa in loco uisibili lumen creauerit, &luminis authorem. In ipso uerò intelligibili regnet ipsa, ueritatemque &mentem protulerit. Quam nosse necesse sit omnem quicunque sana mente aliquid uel priuarum, uel publicè est actu rus. Age &hoc considera, neque mereris, quod hi qui huc descendunt nolint humana tra ctare. sed ipsorum mentis acies semper ad supera dirigatur, probabile quippe idem, siquidem superiorem imaginem sequitur. Quid autem hoc? Mirandum putas, siquis à di uinis spectaculis ad humana haec mala prolapsus, ineptior sit ad agendum rideaturque, praesertim si antequam pręsentibus tenebris assuescat, dum adhuc titubat, cogatur in iu dicijs uel alibi de iusti umbris, aut statuis illis quorum umbrae hae sunt certare, deque iudi cijs eorum, qui iustitiam ipsam nunquam uiderunt disserere. Verùm si mentem quis ha buerit, recordabitur duobus modis, &duabus ex causis oculos turbari solere. Tum quando ex lumine ad umbram descendimus, tùm quando ex tenebris prodimus in lucem, eodemque modo affici animum arbitrabitur, quotiens turbatum uiderit, &ad aliquid cernendum hebetiorem, ideoque haud temere in tisum prorumpet, sed diligenter inquiret, utrum à lucidiori uita descendens nouis tenebris obruatur? Vel ab insipientia plurima ad fulgidum spectaculum surgens, sub corusco nimium splendore deficiat. Et alterius quidem affectum probabit, uitamque eius heatam fore censebit, alterius miserebitur. At si forte ridere coeperit, haud tàm ineptè hunc ridebit, quàm eum qui à luminis superno deciderit. Haec Plato diuinus, his neque minui quicquam debet, neque addi potest. Ergo Vale. Quod animus immortalis sit. Atque cur cum sit diuinus saepè tamen uitam agit bestiae similem. Marsilius Ficinus loanni Nesio literis &moribus ornatissimo, S. D. Isi diuinus nobis uigor inesset, ac coelestis mentibus nostris origo, mortalium rerum defectum nullo pacto possemus agnoscere. Nihilque prorsus supra rerum corporalium ordinem, aut excogitaremus unquam, aut appeteremus nullus unquam, uel minima in re corpori repugnare contenderet. Quandoque terrenis opibus impleremur.