Latin
780.1 to 780.4
Ficino, Opera omnia 780.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nem pe solum id numen ad aethereum mundi caput hominem potest attollere, quod ipso sum mi louis est capite natum. Quoniam uerò non exaudit quenquam, nisi ritè precantem, cone mur, amicè, pro uiribus rectè hinc auxilium petere. Quis nam sapientiam recte adorat, nisi qui sapienter? Sapienter autem hanc solus adorat, qui poscit à sapientia sapientiam. Non possu mus nisi per illam quicquam uel ab ipsa, uel ab alio petere sapienter, non possumus quicquam ab illa sapienter petere, nisi illam. Hoc nos docuit Socrates uir omnium, Apollinis iudi tio, sapientissimus, quippe qui, ut Plato in Phaedro recenset, in quotidianis precibus suis solam à Deo sapientiam exoptabat. Sciebat enim uir ille sapientissimus, insipientib. quidem uel quae bona uulgò uidentur, esse mala, sapienti autem etiam quae mala dicuntur bona tandem euadere. Felix cui bene succedunt omnia, soli autem succedunt bene omnibus utitur, solus bene singulis utitur, qui &sui ipsius &aliorum uires à sapientia didicit. Felices igitur soli sapientiae sacerdotes, qui uel in ipsa humana, (ut ita dicam) miseria sunt beati. Cęteri uero usque adeò sunt infelices, ut in ipsa etiam humana felicitate sint miseri. Hinc quanta legitimae Philosophię dignitas &diuinitas sit apparet, in hac enim maximè consistit perfectum sapientae sacerdotium. Veruntamen adeo indignè impieque uulgò tractatur, ut ij qui soli uerè sapiunt &a quibus caeteri id ipsum habent ut aliquid sapiant maximè omnium desipere iudicentur. Praeterea malè putentur sentire de Deo apud illos, qui à Philosophis Deum colere didicerunt, quando Philosophorum rationibus intellexerunt, Deum esse quem colant. O falsissimum uulgi iudicium. Tunc Democritum Philosophum putauerunt insipientem, cum maximè sapiens factus coepit mortalium insipientiam deridere, &ab Hippocrate medicorum sapientissimo iudicatus est omnium prudentissimus. Tunc Socrate diuinum quasi male de dijs sentientem condem nauerunt, quando ab ipso eorum Deo, utpote qui rectius, quàm caeteri de Deo sentiret, sapientissimus est appellatus. Sed rideat insanum uulgus ut libet, rideat Philosophos ut insanos &impios, interim Philosophi &flebilem uulgi risum unà cum Heraclito lu geant, &ridiculum fletum cum Democrito rideant. Non est sanus cui salubria displicent. Marsilius Ficinus lacobo Bracciolino, Poggij oratoris filio, paternae artis hęredi, S. D.