Latin
780.5 to 780.7
Ficino, Opera omnia 780.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Egenti mihi nuper philosophicam quandam Plutarchi Platonici epistolam ad Tra ianum imperatorem, uenit in mentem subitò Bracciolinus, quippe cui sciam opti ma quaeque ualde placere. Atque in hoc ille mihi maximè placet, quod nihil laudat, non bonum, nullum bonum, non maximè laudat. Nullum certius apud medicos sani gustus inditium, quàm si illa quae salubria sunt eadem &suauia uideantur. Atque contra, quae laedunt plurimum eadem &offendant. Sed accipe iam philosophicam imperatoriamque epistolam, quae quidem Prooemium est libri Plutarchi de Politica &imperatoria inititutione ad Traianum Imperatorem. Quem librum Policrates penè ad uerbum traduxit. Plutar. Traiano S. D. Modestiam tuam noueram non appetere principatum. quem tamen semper motum elegantia mereri studuisti. Quo quidem tantò dignior iudica tis quantò à crimine ambitionis uideris esse remotior. Tuae itaque uirtuti congratulor, &for tunae meae, si tamen recte gesseris, quem probe meruisti. Alioquin te periculis, &me de trahentium linguis subiectum iri non dubito. Cùm &ignauiam imperatorum Roma non ferat, &sermo publicus delicta discipulorum refundere soleat in praeceptores. Sic Seneca Neronis sui culpa detrahentium linguis carpitur. Adolescentum suorum teme ritas in Quintilianum refunditur. Et Socrates in Pupillum suum dementior fuisse culpa tur. Tu uerò quid uis rectissimè geres, si non recesseris à teipso, si primum te composueris, si omnia disposueris ad uirtutem, rectè tibi procedent uniuersa. Politicae constitutionis morumque uires tibi descripsi, cui si obtemperas, Plutarchum uiuendi habes authorem.