Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 782-4
Unproofread scanNot analysed yet
tragoediam uerissimam peragit. Tragoedia est imaginaria quaedam hominum ui ta, uita hominum tragoedia uidetur esse uerissima. Mitto nunc declamationes illas oratorum, Poëtarum, Philosophorum, quibus singula humani generis mala &incommoda recensentur, hoc solo in praesentia quanta sit generis nostra miseria palicis exprimam, quod ut plurimum illi omnium maximè miseri sunt, qui uulgò uidentur omnium beatissimi. Tria uitae genera apud Philosophos numerantur. Prima con templationi, secunda actioni, tertia uoluptati tribuitur. Quicunque in qualibet harum ui ta habentur felicitate summi, ij ut plurimum reuera sunt in miseria summi. Sanè qui in eitatis contemplatione uulgo uidentur excellere, ij sępè maximè omnium insolubili du tationum ambiguitate tenentur, nam dum singula curiosius discere studuerunt, atque incta in singulis audentius profiteri, meritò dubitare de cunctis in singulis didicere, &cum neminem credant superiorem se habere uel parem, iam neque habent cui credant quiequam, neque quem consulant. O insipidam sapientiam, o scientiam inscitia omni con fusiorem. Hanc Salomon omnium, diuino iudicio, sapientissimus afferre laborem, inquit, atque dolorem. Hanc apud Deum insipientiam existimari, Paulus Apostolus asserit. Huius cogitationes apud Deum uanas haberi, Propheta Esaias exclamat. Hoc illis non immeritò uidetur accidere, qui res ueras in alio potius, quàm in ueritatis ipsius lumine uidere confidunt, perinde ac si quis mentis lumine captus, colores rerum non in Solis ipsius splendo r e, sed in oculi radio se credat inspicere. Proinde qui in actione primum obtinere gradum existimantur, primum reuera tenent in passione, &cum maximè dominari dicuntur, tunc maximè seruiunt. Postremò, qui uoluptatibus propensius obsequuntur, ij sepius incidunt in dolores, &cum potissimum ingurgitare uidentur, uehementissimè sitiunt &esuriunt.