Latin
783.1 to 783.3
Ficino, Opera omnia 783.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
O miseram mortalium sortem, sortem miseria ipsa miseriorem. Quoniam igitur miselli confugiemus, ut miseriam nostram quandoque procul effugiamus? Ad Philosophiam ne illam sophistarum curiosissimam. An ad imperium? An uoluptatem? Heu nimium ad haec iam totiens frustrà refugimus. Siquidem superbior illa Philosophia molestissimis nos quęstionibus implicat. Imperium autem extrema quadam &periculosissima opprimit seruitute. Voluptas denique breuis &falsa ueris, &longis dolorib. inficit. Forsitan operaepretium erit si uolumus quod sequimur assequi, ut ad illa duntaxat, quę nusquam fugiunt, fugiamus, nusquam uerò id solum potest fugere quod mouetur nusquam, cum impleat uniuersum. Verùm quid opus est ut moueamur ad illud, quod non mouetur usquam, quod ubique singulis adest, ne moueamur igitur, neque circa plurima distraliamur, sed in unitate quantum possumus maneamus, aeternam siquide unitatem unamque aeternitatem non motu, uel multitudine, sed statu &unione consequimur. Caeterùm quid nam est istud? amici eia dicite, quid est istud? Numquid est ipsum bonum, quod uniuersum implet? Nihil enim reperiri potest, quod non sit ipsius boni praesentia bonum. Hoc ipsum est, nónue uidetis? Hoc ipsum est, quod appetunt omnia, quoniam ab ipso sunt omnia. Atque idcirco singula per ipsum perficiuntur, quatenus huic adhaerere nituntur. Bono autem, ut mihi quidem uidetur, non alia ratione, quàm amore boni possumus inhaerere. Quandoquidem haec ipsa boni conditio est, ut appetatur &appetibilis ipsius ut sit bonum. Atque id quod nobis optimum est, cum primum amamus, haeremus. Quippe cum amor sit bonum aliquod summo bono, quam proximum, quoniam est flamma boni. Vbicunque uerò flamma boni feruet ardentius, ibidem &bo ni lumen clarius emicat. Quid epistola, si Deus est ipsum bonum, ipsa lux boni, ipse bo ni lucentis amor, amemus, o amici, amemus obsecrò, ante alia bonum lucidum lucemque be nignam.