Latin
790.1 to 790.4
Ficino, Opera omnia 790.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe ab ipso diuini huius amoris initio non partem mihi gradatim animi tui partemque subinde aliam, impertisti mi Marsili, sed totum semel in me unicum penitus transfudisti. Tantumque muneris huius in alios, qui abs te amantur, effunditur, quantum in eos ipse refundo. Quid igitur dare nobis conaris ulterius? Nihil habes omnino quod non habeat, qui te habet. Ergo frequens scribendi, rescribendique officium, quod inter alios est perfectioris beneuolentiae signum, hoc ipsum inter nos, si ad nos propriè referretur, beniuolentiae imper fectiori foret inditium. Multò magis tu in amicitiam nostram loquendo forte delinquis, quàm ipse silendo Videris enim nescio quid inter nos numeri adhuc &absentiae suspicari. Ego uerò simplicem unitatem continuamque praesentiam qualis est, ita confirmo, ut tu maximè confirmari desideras. Quid ergo? Nunquamne mutuae inter nos literae perferentur? Absit ut ex affluentissima intimi fontis abundantia nihil effluat usquam, nihil extra redundet. Absit ut quod ardet intus, nunquam extra refulgeat. Sed hac ratione ultro citroque saepenumero, &scripsimus, &scribemus, ut quae nostrae mentes, imò nostra mens uicissim cogitat, &secum ipsa loquitur cogitando, caeteri etiam nonnunquam usu intelligant literarum. Sed me cupis bene ualere, quod certè ante omnia cupis bene Vale. Qui musis abutuntur, non mel, sed fel, ab earum fonte reportant. Marsilius Ficinus Angelo Manetto Clui Praeclaro, S. D. CVntamice, nonnulli &Latini scriptores &Graeci, qui homines literarum admodum studiosos apibus comparent, propterea quod instar apum ex multis sparsim authoribus, ceu floribus, colligant, quod deinde capacibus memoriae aluearibus Sconditum &quadam meditatione concoctum mellifluum pariat doctrinae eloquentiaeque liquorem. Siquis autem comparationem eiusmodi ab optimis authoribus confirmatam, fore negauerit, hic dignus mihi uidebitur, qui fel potius, quam mel ab ipso musarum fonte reportet. Ego igitur non demam huic similitudini quicquam, sed potius addam.