Latin
790.5 to 790.8
Ficino, Opera omnia 790.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Audisti, (ut arbitror amice, nonnunquam, ubi apes quam plurimos lambunt absinthij flores, mel ibi saepissimè fundere, quod summis quidem labijs delibatum quodam modo dulciusculum uideatur, sed ipsis subinde faucibus haustum haud quaquam dulce proueniat, sed pene instar fellis amarum. Compertum habemus idem ferme nonnul lis literarum illiconibus lurconibusque librorum, qui neque modum habent ullum, neque delectum, saepe contingere, nempe quanto auidius dulcissimos musarum latices hauri re uidentur, tantò nescio quid amarius interim corde concipiunt. Hanc forsitan Latini bilem, Gręci melancholiam cognominant, morbum, quemadmodum Aristoteles probat, curiosorum peculiarem literatorum. Hac Salomon ratione, studium literarum occupa tionem quandam onerosissimam appellat, addiditque tristitiam ipsi scientiae comitem. Quid igitur ad Aristotelicum illud dicemus? Scientiae arbor, inquit, radices quidem habet amaras, fructus uerò dulcissimos. Profectò dabimus hoc Aristoteli, sed addemus, fructs eiusmodi fortassis esse poma Persica, quorum dulcedini amarus quidam subest nucleus. Quid ergo? Musas ne detestabimur? Absit ut coelestis nectaris, &amhrosiae fontem sty gios amarosque effundere riuulos, opinemur. Quantum igitur usum ipsum laudamus mu sarum, tantum uituperamus abusum. Quis nam maxime musis abutitur? Nisi qui aut harum uestigia temere importuneque sectatur, aut uulgarem his Venerem imprudentem admiscet, aut eas à duce ipsarum Apolline segregat. Non capiunt scientiam inscij homunculi sapientiam ipsam insipide capessentes. Non rite camenae canunt, sed silent po tiùs aut stridunt, ubi petulans Veneris filius interpellat. Non apte Pieridum saltat chorus, imò claudicat &uacillat, ubi dux chori procul abest Apollo Proinde qui solis lumen percipere sine Solis ope confidit, meritò in tenebras corruit, non surgit in lucem, qui uerum hoc &uerum illud seorsum à summa ueritate disquirit, proculdubio non in uerum incidit, sed in falsum. Qui supernum nectar in stygia palude quaeritat, nimirum sub um bratili scientiae melle uerùm fel opinionis merito bibat. Nunquam aduersa reuera patimur, nisi cum patimur &peruersè. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D.