Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 791-2
Unproofread scanNot analysed yet
quotidie omnes bona haec amamus, &illa quae absque ipso bono non sunt bona, cer te tantum saltem boni semper gaudijque sentiret, quantum mali nunc omnes assiduè dolorisque sentimus. Imò uerò illius gaudium tanto ferme, &uero hoc dolore nostro uehementius, &falsa uoluptate suauius esset, quantò substantia boni ipsius &potentior est, quàm malum, &uerior, quàm bonitatis imago, atque etiam pura mens perspicacior, quàm impura. Nunc uerò quid mirum? si omnia nos mala sequuntur, dum ipsi relicto primo bono, id est, Deo, malè singula sequimur tanquam bona, quę omnia sine primo sunt ma la. Meritò totiens inuiti in omne malum incidimus, quotiens sponte ab eo cadimus quod est omne bonum. Quid nam huc &illuc tamdiu dementes, &infelices erramus? Profe ctò dum solum singula sequimur, interim unum ipsum fugimus, quod est cuncta. Qui autem ipsum duntaxat sequitur unum, in eo mox cuncta consequitur. Potest nimirum mens omnia consequi, quae solum pendet ex illo, qui est super omnia. Hinc certè homo animalium solus accepit. ut quicquid uult assequi ualeat, modo in eo ipso quod uult, ue lit insuper agere, quicquid ualet. Probo igitur te magnanime Leo, quod non turberis ul terius circa plurima, sed quemadmodum testatur Carolus Valgulius, testis apud nos lo cupletissimus, optimam iamdiu partem illam elegeris, quae quoniam non solum à toto suo effluit esduit fonte, uerûm etiam refluit in eundem, idcirco totam gustantibus implet sitim, asque ab ea mente, quae gustauit, semel nunquam auferetur. Cum Deus sit ipseamor, quicunque absque Deo aliquid studet amare, hic absque