Latin
792.1 to 792.4
Ficino, Opera omnia 792.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
amore tentat amare. Marsilius Ficinus Locterio Neronio, S. D. CCripsi, optimè mi Locteri, praeterita aestate epistolam quandam ad amicos meos de amicitia uera, quae forsitan frustra ad ueros amicos mihi scripta fuisset nisi lege retur ab illis, qui in eo ipso sunt nobis amici, sine cuius calore nullus amare quicS quam potest, sine cuius splendore nil potest amari, sine euius amore quicquid amare uidemur, quoniam extra amorem ipsum affectamus amare, odisse potius cogimur, quàm diligere. Sine cuius amicitia, tanta magis quaelibet inimica sunt nobis, quan tò magis uidentur amica. O mirabilem bonitatis ipsius, &pulchritudinis amorisque compu lam. Vbi enim bonorum lucet bonitas, ipsi splendet pulchritudo pulchrorum, ibidem flagrat, &amoramorum. Siquidem ipsam boni lucem pulchritudo sequitur tanquam splendor, pulchritudinis autem radios amatorius sequitur ardor, tanquam reflexio radiorum. Solus feliciter dominatur, qui uolentibus dominatur. Marsilius Ficinus Francisco Cardinali Senensi, S. P. D. ic amabo quibus potissimum in praesentia uerbis te inuocem, benignissime mi patrone. Magna quidem isthaec in qua constitutus es dignitas postulare uide tur, ut (reuerende in Christo pater) exordiar, sed longe maior elementia tua, &maxima quaedam humanitas allicit, ut sic fermè familiarius inuocem. Salue amice ducissime. Ac ne proprium patroni nomen clientis ori dulcissimum fuerit praetermissum, salue iterum mi Francisce suauitate suauior. Quando eiusmodi nunc ambiguitate laboro, quid faciam? Profectò ubi dignitatis gradus superat humanitatis affectum, dignis quibusdam superbisque titulis profari solemus, ubi uero singularis, potentiam di gnitatis excedit, humanis familiaribusque nominibus exordiri debemus. Ipsi pręsertim? qui apud te non hospites sumus &aduenae, sed tua potius benignitate domestici. Solent, amice dulcissime, tunc maximè dolere clientes, quando patroni nihil daturi uiden tur, ego contra hoc ipso summopere gaudeo, quod patronus meus nihil mihi sit datutus ulterius, quippe cum nihil sibi reliquerit sui, sed iamdiu se ipsum nobis secumque sun omnia dederit. Viue feliciter, amabilissime mi patrone. Non possunt amici tui non feliIuer uiuere, te uiuente feliciter, qui totus uiuis amicis. Cui familiares omnes ob hoc ipsum actissimè seruiunt.