Latin
793.1 to 793.4
Ficino, Opera omnia 793.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc unum mecum forte dolebis miloannesquod forsitan non tam quia maximus sit ille noster, quam quia minimus censeatur, patriae est ignotus. Ne doleamus, amice, dum modo &ille nobis, &nos placeamus illi, qui mi nima aequè discernit ut maxima, maxima aequè capit ut minima. Non erit minimus quisuis ab eo probabitur, cui prae magnitudine sua, maxima quaeque infinitem minus sunt, quam minima. Nusquam obscurus erit, quisquis in eo lucebit, qui lucet in omnibus, in quo lucent omnia. Nihil autem facilius est, quam placere illi, cui quidem placere nihil est aliud, quam uelle placere Ergo uides, quod mirabile est, minima quaeque bona multò chariora esse, quam infinitum bonum, haec siquidem non nisi magno cum labore ac pretio comparantur. Illud autem si emitur, emitur uoluntate. Sed cur istud amice? Forte quia exuberat immensum &quia illius pretium est in illo. Caetera quidem nos emimus, illud uerò reuera ultro nos emit: emit, inquam, nos &uoluntatis bonitate sua, &bonitatis uoluntate nostra. Igitur cum id bonitate agatur utrinque, atque ipsa bonitas ipse sit Deus, pretium est utrobique. Nec unquam liberi sumus omnino, nisi postquam infinitę libertati nos liberè uendiderimus. Cum primum eius sumus, qui sui ipsius est solus, tunc solum sumus &nostri. Filij nusquam magis, quàm in paternis laribus liberi imperiosique sunt. Parentes nulli libentius, quàm filijs obsequuntur. Sed ne longius digredi cuipiam uidear, unde coeperam, finem in eo fa ciam, ad quem digredi, nihil aliud est, quam regredi. Quod Philosophia non docet, imò uetat cum principibus uiuere &conuersari. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. INeo libro, quem hoc anno ad Bernardum Bembum Venetorum oratorem delaudibus Philosophiae composui, rationibus multis afferre conatus sum, Philosophiam cuncta docere. Vnum hoc excipere debui, quod non docet nos uitam cum principib. Aagere. Nam si id uetat omnino, ut certè uetat, nullo modo docet. Vetat autem penitus ut mihi uidetur, quandoquidem contraria iubet, nempe inueniendo ueritatis amo re tranquillitatem animi, &libertatem uitae desiderat Apud principes autem non ueritas habitat, sed mendacia, simulationes, dissimulationes, obtrectationes, adulationes.