Latin
792.5 to 792.6
Ficino, Opera omnia 792.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla seruitus uel arctior, uel iucundior, quàm uoluntaria, nulla dominatio tutior &facilior, quàm amatoria. Egregios grex improbat, Deus probat, apud quem gratitudo est &libertas. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Ccipe loannes duarum exemplaria epistolarum, quas in amici nostri causa hac aurora excogitaui, &hodie ad sacerdotes illos dedi, quos nosti. Nescio qua for tuna, atque id quidem non est mihi curae. Vtinam saltem scirem qua musa. Non sum mercenarius. Scio mercenarij fructum esse, henè recipere, liberalis uerò artis finem, bene fecisset. Quicquid sit, saltem nostrum hunc in memoriam redigam, forsitan pręstare dices obliuionem quaerere, quàm memoriam &latere bene, quàm malè pa tere. Sed illius obliuiscantur caeteri, si quos delectat obliuio. Ille autem nequit obliuisci suo rum. Compertum habemus, nullum unquam magnum uirum suis fuisse cognitum. Quid mirum? Sanè egregij gregi non congruunt. Contrarijs contraria non amantur. Liuor uenerationis occupat locum. Caligant nimio splendore debiles oculi. Non capiunt grandia, qui paruis implentur.