Latin
797.1 to 797.4
Ficino, Opera omnia 797.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sola humanitas esca est, qua homines capiuntur, sola hominum gratia prosperae res humanae geruntur. Nihil periculosius est in principe, quàm si quam plurimi eum contemnant, uel oderint, uel nimis inuideant. Contemptus quidem scientia, grauitate, integritate uitatur. Odium uerò, innocentia &humanitate lenitur. Inuidia denique, munificentia, liberalitate, magnificentiaque sedatur. Cùm omnes homines &specie sint aequales, &arbitrio liberi, iniquissimo nimirum animo seruitutem ferunt, nisi forte qui dominantur, quantum inferiores excedunt sublimitate, tantum eisdem aequentur humilitate, ac longe magis sapientia, quàm fortuna excellere uideantur. Natura membris capite inferioribus solam dedit tangendi potentiam, solum uero caput omnium sensuum uiribus exornauit. Qua quidem in re homines admonuisse uidetur, illos qui caeteris tanquam caput praeesse conantui, tantum sapientia reliquos superare debere, quantum caput ipsum sensu membra omnia superat. Nullus omnino uir magnus confidere debet, mores suos posse latere. Maxima enim quaeque maximè patent, &quibus inuident omnes, &minime ignoscunt, &maximè detrahunt. Videat princeps, quandoquidem ipse difficillimè alios latere potest, nequid ipsum domi forisue lateat, imprimis ipse sit Argus, deinde lyncem quendam penes se nutriat, ac (si fieri potest) Oedippo quoque non careat. Periculosum admodum est in magnis contennere parua, parua saepe scintilia con tempta maximum incendium excitat. Neque decens, neque tutum est, uel hunc omnino se dedere somno, cui pro multis sit uigilandum, cui rursus plures inuigilent, uel multorum hominum caput bestiae mancipari, id est, uentri libidinique seruire. Optimum tutissimumque est, irasci nunquam, quid enim aliud est ira feruere, quam ebrium insanumque euadere? Vbi uero ira frenum excusserit, interea donec iracundia referuescat, fraeno cohibenda est lingua. Ac uelut insanis fieri solet, manus pedesque ligandi, nequid in ipso furore, aut dicatur pror sus, aut agatur. Nullum in Pythagora iracundiae signum discipli unquam deprehendere potueruntur. Non aliud irati Socratis argumentum familiares eius habebant, nisi silen tium. Plato Philosophorum pater aliquando delinquenti puero subiratus, inquit Xenocrati, puerum hunc ipse cedito, ego enim dum iratus sum nequeo.