Latin
797.5 to 797.8
Ficino, Opera omnia 797.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sit tibi animus humilis pariter &excelsus, grauitas comitate permista, uita sobria, lin gua ueridica, sed parcissima: Largissima manus, promissio non temeraria, firma fides, obseruatio plena, diuturnum consilium, prudentum sententia diligenter examinatum. Ne multi quotidie te facilè fallant, neque multis ipse, neque facilè credas. Non persuasio blanda uel leuis quaelibet coniectura, sed ratio duntaxat certa te moueat. Neque aggrediare principium nisi finem ipsum, tam optimum, quàm certum ante prospexeris. Malos &infames deuita ministros, ne malus ipse dominus habearis. Sed cur illud modo quod naximi momenti est, tàm celeriter, &quasi conniuentibus oculis pertransiuimus? Amo rem Poëtae coecum ideo pingunt, quoniam amator ubi uel de se ipso, uel de amata re iu dicat, saepissimè fallitur. Cum uerò neminem uehementius, quàm seipsos homines ament, cer tè à nullo magis, quàm à seipsis decipiuntur. Noli igitur tibi quicquam credere, noli rur sus unico te totum committere consultori, sed plures habeto, atque illos quidem admodum seniores, quos experientia rerum diuturna docuerit, quorum mores tibi tanquam optimos constantissima fama commendet, ac res ipsa manifestissimè probet. Quotiens unà cum se nioribus tuis de re grauiore deliberas, caue tuam intelligant uoluntatem, ne fortè cupi ditatem tuam potius, quàm utilitatem &dignitatem consulendo sequantur. Omnino autem quotidie tuis edicito, tantùm tibi ueritatis donum, (undecunque offeratur) fore iucundum, quantum solent tyrannis auaris preciosissima quaecunque munera grata contingere. Aperi precor monentibus aures, ne cor ipsum fortunae telis aperire cogaris. Obstrue omnino aures laudatoribus, quasi maleficis cantibus Syrenarum. Memento te hominem esse. Ideoque nonnulla in te, quae redargui possint, semper habere. Quamobrem quicunque domesticorum sine ulla exceptione te laudant, eos uel coecos, esse, uel tales, qui uelint esse te coecum.