Latin
801
Ficino, Opera omnia 801
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam deest amantibus scribendi materia. Marsilius Ficinus Fiorentinus Bernardo Bembo Veneto Iurisconsulto &equiti clarissimo, S. D. Amdiuperquiro legitimam apud te diuturni huius silentij nostri purgationem, atque idcirco ulterius interim sileo, quia quam maximè afferam silentij causam non inuenio. Scribo tamen in praesentia ob hoc ipsum, optime Bembe, quoniam quod potissimum scribam haud satis inuenio, hoc ipsum uidelicet scribens, me nihil habere quod scribam. Quid nam facimus, Bernharde dulcissime? Vides quid mali nobis exspe ctatio faciat? Nempe dum ego tuas propediem exspecto literas, tuque meas, neuter nostrum exspectatissimas dat, neuter accipit literas. Ergo certemus post hac epistolis inuicem praeuenire. Praesertim cum nobis non sit expectandum, quid musa scripturis dicta re uoluerit, illis enim musae est expectandus afflatus, quibus non afflat amor, quibus autem afflante amore cor assidue flagrat, ijs eodem illustante semper inuentio lucet. Praestat dare superflua, quàm debita denegare. Marsilius Ficinus Pierleono Spoletino conphilosopho suo, S. D. CPistola tua, conphilosophe noster, mysteria Platonica petit à nobis, simul &Pla