Latin
801
Ficino, Opera omnia 801-2
Unproofread scanNot analysed yet
tonica tractat. Tam belle petit, ut nesciam negare petenti, tàm bene tractat, ut mittere nequeam. Siquidem nihil habeo prorsus, quod ad eum mittam, qui cuncta Siam possidet. Ergo quid faciam? Parcus ne ero tàm gratios è poscenti? An potius superuacuus largitor omnia possidenti? At qui malo aliquando dare superflua, quàm debita forte negare. Gratia naturalis plus persuadet, quàm acquisita eloquentia, humanitas plures uincit, quàm uiolentia. Marsilius Ficinus Florentinus Marco Aurelio oratori clarissimo, S. D. Vemadmodum occidente quidem Sole, moerere, oriente uerò laetari cuncta uidentur, sic Bernhardo Bembo quondam hinc abeunte populis hic omnis manifestè condoluit, iamiam redeunte congratulatur. Iuuat hic Senatum Venetum parumper affari. Si quando diuinè senatus uel sistere fluuios uolueris, uel saxa mouere, non Or pheos aduocabis, non Amphiones, imò Bernhardum. Non eurm minus hic tacendo ob mirabilem quandam gratiam persuadet, quàm illi canendo. Si longinquas aut rebelles oportuerit subigere nationes, non Cęsares Pompeiosue mittes, imò Bernhardum. Plures enim faciliusque hic humanitate capit atque amore, quam armis imperatores. Quorsum ista tecum optime Marce? Vt ipse intelligas famil iaribusque significes, quantum apud omnes uestra isthaec probetur electio, atque Bernhardum ipsum, nostrorum praesertim literatorum nomine roges, ut &celer, &alacer carpat iter. Meque ipsum ueniens feliciter iam mihi restituat, quem discedens facillimè rapuit. Excusatio de libro Astronomiae serius reddito. Marsilius Ficinus Anthonio Beniuenio medico legitimo, S. D. Ibrum stellarum, quem iamdiu commodo mihi dedisti, tandem tibi restituo, quòd serior ad te redit non in me, qui properantior esse soleo, sed in flellas ipsas reijce culpam. Omnes enim Anthoni cursum prius suum peragere decreuerunt, quàm domum reuerterentur. Ec e Excusatio diuturni silentij. Marsilius Ficinus Florentinus Raphaëli Riario sancti Georgij Cardinali suppliciter commendat, N putauisses unquam uenerande pater, tàm diuturnum inter nos silentium cadere potuisse?