Latin
805.1 to 805.4
Ficino, Opera omnia 805.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
na. Contemplator coeli, nihil inter omnia, quae cernit oculis, existimat ingens nisi coe lum. Ergo si coelum ipsum tibi hodie dedero, Laurenti, en quid erit pretij? Sed noElim modo pretium comemorasse, nam gratijs natus amor omnia dat accipitue gra tis, neque pro coelo quicquam sub ipso coelo pari lance rependi potest. Tradunt Astrologi eum nasci omnium fortunatissimum cui fatum ita Signa coelestia temperauerit, ut Luna primum haud malè aspiciat Martem atque Saturnum, deinde aspiciat bene Solem &louem, Mercuriumque &Venerem. Quantum Astrologi faciunt fortunatum, cui fatum bene coelestia disposuerit, tantum illum Theologi beatum faciunt, qui ipsemetsibi simi liter eadem temperauerit. At uerò magnum id esse nimium inquies. Magnum certè, ag gredere tamen bona spe, ingenuè Laurenti, maior admodum est ille coelo, qui te fecit, maior coelo eris &ipse cum primum aggredi constitueris. Non enim sunt haec alicubi nobis extra quaerenda, nempe totum in nobis est coelum, quibus igneus uigor in est &coelestis origo. Principio, Luna quid nam in nobis significat aliud pręter nostram illam continuam animi, &corporis motionem? Mars deinde celeritatem, tarditatem uerò Sa turnus. Proinde Sol Deum, lupiter legem, Mercurius rationem, Venus humanitatem. Eya accingere iam generose adolescens, atque hunc in modum unà mecum tempera tibi coelum. Luna tua, id est, continuus animi corporisque motus deuitet nimiam Martis celeritatem, tarditatemume Saturni, id est, singula mature &opportunem pertractet, neque citius quam par est properet, neque serius differat. Praeterea Luna haec in te tua respiciat continue Solem, id est, Deum ipsum, à quo almos semper radios accipit, ut ubique colas prae caeteris illum à quo habes, &tu id ipsum ut sis colendus. Intueatur quoque louem, hoc est, diuinas humanasque leges, quas nunquam transgrediatur. Siquidem abire à legibus qui bus omnia constant, nihil est aliud, quàm perire. In Mercurium item, id est, in consilium, &rationem scientiamque aciem dirigat, neque absque prudentum consilio quicquam aggre diatur, neque dicat agatus quippiam, cuius non possit rationem probabilem reddere. Rursus homine scientiae literarumque expertem quodammodo coecum arbitretur &mutum.