Latin
805.5 to 805.6
Ficino, Opera omnia 805.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Demum in Venerem ipsam, id est, humanitatem, figat intuitum. Qua uidelicet admonetur, ut memio erit non posse à nobis in terris magnum aliquid possideri, nisi homines ipsos possideamus, quorum gratia terrena omnia sunt creata. Homines autem non alia prorsus esca, quàm humanitate capi. Eam caue ne quando contemnas, forte existimans humanitatem humi natam. Est enim humanitas ipsa praestanti corpore nympha, coelesti ori gine nata Aethaereo ante alias dilecta Deo. Siquidem eius anima spiritusque sunt amor &charitas. Oculi eiusdem grauitas &magnanimitas. Manus praeterea liberalitas atque ma gnificentia? Pedes quoque comitas &modestia. Totum denique temperantia &honestas, decus &splendor. O egregiam formam, ô pulchrum spectaculum. Laurenti mi, nympha tàm nobilis in tuo tota arbitrio posita est, si hanc ipse tibi connubio iunxeris, propriamque dicaueris, omnes tibi dulces afferet annos, &pulchra faciet te prole parentem. Denique, ut summatim dicam, si hac ratione prudenter tibi ipse in te coelestia tùm signa, tum munera temperaueris, omnes fatorum minas procul effugies, auspicijsque diuinis gas.