Latin
814.1 to 814.4
Ficino, Opera omnia 814.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Profecto intelligit eum cui imperium in beluas de mandatur, anxium ministerium quoddam nancisci potius, quàm imperium. Corpora uerò hominum, quae sola in nobis uiolentia capiuntur, nihil ferme aliud esse, quàm beluas. Animos certè natura liberos non posse aliter, quam liberali quadam beneficentia uinci. Magnanimus Sixtus iam non sollicito in beluas ministerio, sed solo in homines ipsos, id est, in animos imperio gaudet. Sixtus noster insignis pietate, pater piorum parentum more, filios suos post minas obiurgationesque paternas blandius osculatur, propitio fouet sinu, almis ulnis amplectitur. Et quantum paulò antè falso maleficentia qua dam insequi filios uidebatur, tantum moxbenificentia reuera prosequitur. Audite nunc omnes, audite uocem pastoris nostri propitiam. Aspicite attentius hilarem pastoris uultum, qui cuncta serenat in benedictione, nónne uidetis? Os aperit suum, ita suis ouib. cum Domino suo iamiam clamaturus. PAX VOBISô filij, uere nouo. Nolite timere non lupus sum, sed custos, non mercenarius sum, sed pastor. Pastor ab eo missus in mundum per quem factus est mundus, qui in mundo erat, &missus est in mundum, non ut oues suas perderet, sed seruaret, atque ut animam suam poneret pro ouibus suis. Mundi seruator, ad uos me misit, ut ei sine quo nihil seruatur, uos seruarem. Voluit quidem ad uos uenirem, ab eo non abirem, siquidem abire ab eo per quem sumus, nihil est aliud, quàm perire. In eius nomi ne, qui usque ad consummationem seculi semper est nobiscum, iterum pacem meam do uobis ô filij, uerè nouo, inuito mundo, missam Sixto ab eo promouet sistitque mundum. Deus lux clara est, in qua tenebrae non sunt ullae. Deus charitas lucens est, in qua odium non est ullum. Qui in luce clare, &charitate lucida manet, in Deo manet &Deus in eo. Ergo filij diligite inuicem, quemadmodum uos ego dilexi. Filij mei in eo inuicem diligamus, sine quo nullus habet unquam ut sit diligendus. Nulla pars mundi absque Nullus in concordia consistere potest, cum ipsa concordia solum constet mundus. mundo sine concordia potest illi placere, qui ipsa concordia fecit seruatque mundum. Nos ergo ut uerè beati simus uere inuicem diligamus. At uos abite à meis crudelia fata, à meis qui Deo parent superanti fatum. Abite procul fata crudelia, uires alibi posthac uestras in fatuos expertura. Migrate hinc ab ouili meo repente arma ferocia, in lupos iam uos conuertite barbaros.