Latin
814.5 to 814.7
Ficino, Opera omnia 814.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Accelerate, inquam, dum uiget aestas, antequam lupi ferocius me simul ac meas oues inuadant. Contra Teucros diuinae legis hostes omnipotens nobis Deus ipse pugnabit. Nobis militabit aether, &coniurati uenient ad classica uenti. Cadent à latere nostro mille, &decem millia à dextris nostris. Vnum breFerreum seculum mox in aureum conuertetur. ui sub uno pastore erit ouile. quidem Marte domito, qui Christianis minabatur praelia, rapinas, incendia, caedes, domitus quoque Saturnus erit, qui inde pestem, famam, proditiones, haereses falsas, machinabatur. Sixtus &facta sunt, ad benignissimam illam pastoris uocem, pax uobis, DIXIT oues cunctae clamabunt. Gloria in excellis Deo, &in terra pax hominibus bonae uountatis. Haec est dies, quàm fecit Dominus, laetemur &exultemus in ea. Cantate Sixto Icanticum nouum hodie, nostrorum Pontifex animorum. Sixtus in pace sistit Ecclesiam. Sixto cantate uates, claudentur belli portae. Sixto legitimo Messiae Vicario, cantate Prophetae, in diebus eius erit copia pacis. Venite omnes &uidete opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferens bella usque ad fines terrae arcum conteret &confringet arma, scuta comburet igni. Vacate &uidete, quoniam ego sum Deus, exaltabor in Gentibus, &exaltabor in terra. Dominus uirtutum nobiscum susceptor noster Deus lacob. CLEMENTISSIME Deus, qui ab excelsis humilia respicis, atque humilibus largiris excelsa, Deus omnipotens mundi seruator, qui eadem uirtute recreas seruasque assiduè quae creasti, serua propitium nobis, oramus pastorem nostrum, tui gregis egregium seruatorem. XXV. Decembris. M. cecc. LXXVIII. Feliciter uincit qui animos beneficio sibi deuincit.