Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 824-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cnunc Politiane dixero me literarum tuarum acumen &eloquentiam non mediocriter admirari, aliquis fortè me nimis admirabundum existimabit, quippe cum nouitas tantum caeteris admirationem parere soleat, ego uerò etiam quae mihi in Politiano iamdiu notissima sunt, uidear admirari. Sed reuera non antiqua nunc in te, sed noua demiror. Adeò enim feliciter Politianus meus breuissimo quodam tempore adoleuit, ut mutata forma alius mihi iam nouusque apprareat. Ergo qui mihi quer non parum, qui multum placuit adolescens, idem plurimùm perplacet adultus. Meritò crescente in dies forma, creuit &gratia. Atque id quidem ea etiam ratione placet factum, quia saepe uaticinatus sum futurum. Perge igitur, fac obsecro, ut coepisti, te diui num, ut simul me facias diuinantem. Quod autem Marsiliana tantis ubique effers laudibus nihil miror, quis enim in proprijs laudibus canendis, non uehemens sit? non accen datur? Quis adeò gustu caret, ut non sibi sua maximè placeant? Retulit nobis Francus quid cum doctis omnibus, praesertim cum Hermolao Barbaro, erga nos egeris, quid petas ut agam. Agam equidem libenter, utinam belle. Belle certè ago atque bene, quicquid cum Bernhardo Bembo meo ago. Landinus &Caualcantes innumeris te uicissim salutibus obruunt. Seditiosas urbes procul fugito. Marsilius Ficinus Hieronymo Rossio Dilectissimo suo, S. D. Aldus Poëta noster postulauit à me tuo nomine Pauli raptum. Mitto opusculi huius Archetypum. Tu uero quoniam Archetypum est cum primum transcripseris tutò remitte. Naldus hic simusque Angelus Politianus alter Poë ta noster, multa de me Hermolao Barbaro, multa insuper mihi de Hermolao cecinerunt.