Latin
825.1 to 825.4
Ficino, Opera omnia 825.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ut tibi accommodum erit latinissimum hunc nostrum Barbarum conuenito, dicito statuisse me, nihil ad eum tanquam praecipuè bonum aliquando scribere non bonum, nihilque in his tantis patriae malis in mentem nobis uenire non malum. Equi dem ut plurimum miserae huius uibis taedio rusticor. Nec aliam ob causam moenia haec interdum reuiso, nisi ut Bernardum Bembum meum uisam, qui adeò nobis placet, ut esus causa tantum hoc tempore possim dicere, nonnihil Florentiae esse quod placeat. Idem de Bembo caeteri omnes sentiunt literati. Phoebo Capellae &Leoni Michaëli uiris clarissimis nos commenda. Calendis Martijs. M. ecee. LXXIX. In agro Regnano. Orphica comparatio Solis ad Deum, atque declaratio idearum. Marsilius Ficinus, &loannes Caualcantes Locterio Neronio Conphilosopho suo, S. D. CPhaera Solis tota, (ut Orphici tradunt) animam habet longe, quàm caeterę sphęrae praestantiorem. Quae per uniuersum quidem sphaerae corpus uitam motumque exercet, perque omnia inde diffundit. Per globum uerò ipsum olanetae Solis intellectum in primis exercet &uisum. Intellectum quidem per lucem quandam intelligibilem in ipso Solis centro quin capite ominantem. Visum uerò per inuisibilem lucem in uniuerso Solis ambitu tanquam oculo perlucentem. Illic utique exintelli gibili luce fit u sibilis, &intellectu quoque fit uisus. Nihil enim ibi aliud intellectus est, quàm lux intel ligibilis eadem, nihil aliud uisus, quàm lux ipsa uisibilis. Non aliud est, ipsius esse, quàm lucere, non aliud est ipsius lucere, quàm uidere, non aliud illuminare, quàm facere sua omni factaque seruare quàm facilè essendo natura sua lucet intrinsecus, tam facilè lucendo illuminat extra, iàm etiam facilè illuminando sua omnia facit &seruat. Sed missa faciamus in praesentia caetera Solis officia, intimam duntaxat uisibilemque ipsius Lucem, id est, uisum ipsum consideremus. Illic uisus tàm summus est, quàm uinibile suminum. Visus per quem caeteri uident uisus, uisibile per quod cuncta uidentur. Quo nam potissimum uisus ille se dirigit, ut uideat aliquid nisi in semetipsum, in quem &caetera utcunque possunt, intuetur ut uideant. Sed quid nam uidet praecipuè quando se uidet? Profecto uisibilem lucem uidet, uisibilium omnium colorumque fontem atque orininem. Si illic sum mus uisus est atque uisibile summum, certè summa est perfectaque uisio.