Latin
825.5 to 825.7
Ficino, Opera omnia 825.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et quę differendo trium numero computamus, unum reuera idemque existunt, pi enim uisus eiusmodi atque uisibile unum sunt, (ut diximus) consequens est, ut uisio quae tanquam actio quaedam media interueraque cogitatur, cum utrisque sit idem. Proinde si lux illa perfecte se uidet, certè &quantum in se possit, "cunquam facere ex se possit, penitus inspicit. Vt aunt caetera, quae innumerabilia sunt, omittamus, colores certè omnes &facit, &seruat. Prout enim ipsa sese uarijs modis passim per uaria subiecta diffundit, uarios edit ubique colores. Omnes ergo colores in se uidet, dum se uidet. Verùm si lux illa simplicissima est atque, (ut ita loquar) unicolor, quonam pacto tàm multiplex erit atque omnicolor? Nimirum ob hoc ipsum quia simplicissima est est in genere suo &prima &omnium com munissima. Si ita est, meritò omnes sui generis gradus in se ipsa complectitur. Sola enim forma illa in quouis genere, omniuo omniformis est, quae in eadem omniformis. Atque multitudo formarum, quae in subiectis aliunde formatis compositionem diuersitatemque adducit, eadem in causa formatrice eminentem significat ubertatem, uirtutemque &uni tissimam (ut ita dixerim) fortissimam. Caeterum ne longius peruagemur, quot sunt in rebus compositis eolorum species, totidem ideas colorum lux illa conspicit in seipsa. Pout enim uidet se primum duntaxa graFff 5 du coldu comicabilem est nigri coloris idea, ut autem gradu II. idea fit fusci. III. flaui. IIII. coerulei uiridisque. V. coelestis &glauci. VI. rubei plenioris. VII. rubei clarioris. VIII. crociei.