Latin
827.1 to 827.4
Ficino, Opera omnia 827.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At uerò is ipse est, qui lesum in hoc uno saltem natura quadam potius imitetur, lesum miseram Hierosolymae urbis sortem in monte deflentem. Qui rursus Pythagoram, Platonem, Aristotelem modo sequatur, deformem aliquando Athenarum faciem procul effugientes. Denique ut Socrates non sit Aristoteles, (ut ita dixerim) esse studet. Scis, (ut arbitror) quàm ob causam Aristoteles post Socratis necem, relictis Athenis in Calcidem se contu lerit. Calendis lunij. M. CCCC. LXXX. Felix est, qui uerè gaudet, uerè gaudet, qui sola ueritate gaudet. Marsilius Ficinus loanni Francisco Hippolito luris utriusque Doctori Gazolti comiti uiro clarissimo, S. D. VRanciscus Berlingherius familiaris noster, literis &moribus ornatissimus, reddi dit nobis epistolam tuam. Qua scribis te primum epistolarum nostrarum librum habere, reliquos cupere. Reliqui quinque sunt, mitto secundûm, qui totus in PlaEtonicorum mysteriorum contemplatione uersatur. Quatuor uerò sequentes per inde ac primus, quem habens breuibus uarijsque edmodum constant epistolis. Illos autem mittam ad te postquam secundum hunc abs te recepero, quem obsecrò remittas di ligentissimè. Vnicum enam erat penes nos hoc libri huius exemplar. At tu epistola tua ingentis amoris erga me plena, ita me tibi subitò deuinxisti, (ut putarim) uel unicum ex emplar fidei tuae &diligentiae committendum. Amoris autem mei erga te mutui argumentum quoque esse uolui, secundam libri huius epistolam, quàm cum iamdiu statuissem communi quodam titulo, (ut saepe soleo) ad amicos inscribere, nuper inscripsi tibi, uipote in quem unum parem cunctorum beniuolentiae beniuolentiam iam contulerim. Lege feliciter, ac uiue felix, sed ut felix uiuas uerè gaude, ut autem uerè gaudeas, sola uerita te gaude. Publica nequeunt rectè feliciterque absque diuino auxilio gubernari. Marsilius Ficinus Francisco Berlingherio, S. D. Vantum plerique solent amicis magistratus dignitatesque adeptis congratulari, tantum ego hac in re &Deo uouere soleo, &diuinam amicis gratiam exopta Fre. Didici equidem à Platone eas artes, quae circa priuata uersantur bona, posS se sufficienter interdum humana prudentia gubernari, in ea uerò facultate, quae publicum curat bonum, gubernatorem esse, faterique oportere Deum ipsum, ad quem pertinet quidem omnium, sed communium publicorumque praecipuè pro uidentia, humanam uerò prudentiam in eiusmodi facultate non gubernatricem esse, imò diuinae gubernationis pedissequam &ministram. Huc tendit mysterium illud Platonicum in Protagora, Prometheum, id est, humanam prouidentiam artes omnes pręter ciuilem industriam inuenisse. Hanc enim ab loue, inquit, per Mercurium, id est, à diuina prouidentia per angelicas inspirationes quotidie nobis subministrari.