Latin
827.5 to 827.6
Ficino, Opera omnia 827.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Huc tendit &comparatio illa Platonica. Quemadmodum nequeunt à bestia bestiae rectè feliciterque absque homine duci, ita neque homines ab homine sine Deo. Quid nam aliud sibi uult pro pheticum illud? cor regis in manu Dei, &quocunquae uult uertit illud. Quid &hoc euan gelicum apostolicumque? Non haberes hanc potestatem nisi tibi data esset desuper. Rur sus, non est ulla potestas à Deo. Quae uerò sunt, à Deo ordinata sunt. Quamobrem Dionysius Areopagita archangelos humanis ducibus, duces magistrosque praefecit. Hinc Dauid Psalmis non aliter, quàm habenis quibusdam regni sui gubernacula temperabat. Sciebat enim nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilaturum, qui custodites, Hing Hinc Salomo sapientiam diuinam inducit ita clamantem. Per me reges regnant, &legum conditores iusta decernunt. Per me principes imperant, &potentes decernunt iu stitiam. Hinc Romanorum quoque religio, nihil publicum uel pace, uel bello absque uotis Vnde Scipio haud prius publica aggrediebatur negotia, auspicijsque tentari iubebat. quam diuinis uotis incubuisset. Scite Oratores atque Poëtae, eos qui publicis praesunt muneribus, tanquam nauium gubernatores esse aiunt? &quasi semper inter scopulos fluctus procellasque uersentur, perpetuò numinum praesidio indigere.