Latin
850
Ficino, Opera omnia 850
Unproofread scanNot analysed yet
signa quaedam saepius, quàm per causas, &illa quidem ambigua cognituque difficillima uideant, atque tunc demum cernere nonnihil possint, cum quod potissimum VII. potissimum ex diuersis mundanae citharae fidibus uel consonum, uel dissonum sequatur, intelligunt, imò, ut uerius loquar, uaticinantur. Plotinus Platonicus docet, effectus infra Lunam pene omnes à coelo significari, non tamen omnes à coelesti corpore dependere, sola enim corporea posse uel à corpore coelesti, uel potius per coeleste corpus, qua si per instrumentum, ab ipsis coeli motoribus fieri.