Latin
850.5 to 850.7
Ficino, Opera omnia 850.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia tamen haec diligenter considerari Ptolemaeus ideò iussit, quia nouerat uim causarum superiorum non aliter à nobis suscipi, quàm per sequentes causas, ac etiam per materiam perque habitum, disponamur. Vnde, inquit, stellarum effectus ex diuersa dispositione materiae mobilis permutari apud nos saepius atque impediri. Sanè uidebat eodem momento nasci quotidie res inter se, tùm genere, tùm specie, tùm numero, tàm forma, quam fortuna exituque diuersas, ui nullo modo ex ipso solo uel natiuitatis terrenae coelestis coniunctionis momento suffic ienter quicquam iudicare possimus. Praesertim cum ultra proprias singulorum sortes communes quoque fortunae, &considerandae sint, &inter se diligentius comparandae. Nam duo haec sibi inuicem tùm impedimento sunt, tùm etiam adiumento. Cuncta uerò quae diximus nemo complectitur. Quamobrem Ptolemaeus astrologorum iudicia &circa com munia confusaque potius, quàm distincta &circa possibile potius, quàm necessarium uersari proculdubio confitetur. Vt igitur illuc regrediarnur aliquando, unde digressi sumus. Si Astrologi tàm obscure, (ut ita dixerim) uisibilia uident, quàm obscure inuisibilia ipsa uidebunt. Religio forte potest à caelo significari. SED ne uideamur nimium pertinaces demus eos uidere nonnihil, modo per